viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset et sedecim
annis regnavit in Hierusalem non fecit rectum in conspectu
Domini sicut David pater eius
sed ambulavit in viis regum Israhel insuper et statuas
fudit Baalim
ipse est qui adolevit incensum in valle Benennon et
lustravit filios suos in igne iuxta ritum gentium quas
interfecit Dominus in adventu filiorum Israhel
sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis et
in collibus et sub omni ligno frondoso
tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syriae qui
percussit eum magnamque praedam de eius cepit imperio et
adduxit in Damascum manibus quoque regis Israhel traditus est
et percussus plaga grandi
occiditque Phacee filius Romeliae de Iuda centum viginti
milia in die uno omnes viros bellatores eo quod reliquissent
Dominum Deum patrum suorum
eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Masiam
filium regis et Ezricam ducem domus eius Helcanam quoque
secundum a rege
ceperuntque filii Israhel de fratribus suis ducenta milia
mulierum puerorum et puellarum et infinitam praedam
pertuleruntque eam in Samariam
ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Oded qui
egressus obviam exercitui venientium in Samariam dixit eis ecce
iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Iudam tradidit eos
manibus vestris et occidistis illos atrociter ita ut caelum
pertingeret vestra crudelitas
insuper filios Iuda et Hierusalem vultis vobis subicere in
servos et ancillas quod nequaquam facto opus est peccatis enim
super hoc Domino Deo vestro
sed audite consilium meum et reducite captivos quos
adduxistis de fratribus vestris quia magnus furor Domini
inminet vobis
steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim
Azarias filius Iohanan Barachias filius Mosollamoth Hiezechias
filius Sellum et Amasa filius Adali contra eos qui veniebant de
proelio
et dixerunt eis non introducetis huc captivos ne peccemus
Domino quare vultis adicere super peccata nostra et vetera
cumulare delicta grande quippe peccatum est et ira furoris
Domini inminet super Israhel
dimiseruntque viri bellatores praedam et universa quae
ceperant coram principibus et omni multitudine
steteruntque viri quos supra memoravimus et adprehendentes
captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis cumque
vestissent eos et calciassent et refecissent cibo ac potu
unxissent quoque propter laborem et adhibuissent eis curam
quicumque ambulare non poterant et erant inbecillo corpore
inposuerunt eos iumentis et adduxerunt Hierichum civitatem
Palmarum ad fratres eorum ipsique reversi sunt Samariam
tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum auxilium
postulans
veneruntque Idumei et percusserunt multos ex Iuda et
ceperunt praedam magnam
Philisthim quoque diffusi sunt per urbes campestres et ad
meridiem Iuda ceperuntque Bethsames et Ahilon et Gaderoth
Soccho quoque et Thamnam et Gamzo cum viculis suis et
habitaverunt in eis
humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Iuda
eo quod nudasset eum auxilio et contemptui habuisset Dominum
adduxitque contra eum Thaglathphalnasar regem Assyriorum
qui et adflixit eum et nullo resistente vastavit
igitur Achaz spoliata domo Domini et domo regum et
principum dedit regi Assyriorum munera et tamen nihil ei
profuit
insuper et in tempore angustiae suae auxit contemptum in
Dominum ipse per se rex Achaz
immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et
dixit dii regum Syriae auxiliantur eis quos ego placabo hostiis
et aderunt mihi cum e contrario ipsi fuerint ruina eius et
universo Israhel
direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque
confractis clusit ianuas templi Dei et fecit sibi altaria in
universis angulis Hierusalem
in omnibus quoque urbibus Iuda extruxit aras ad cremandum
tus atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum
reliqua autem sermonum eius et omnium operum priorum et
novissimorum scripta sunt in libro regum Iuda et Israhel
dormivitque Achaz cum patribus suis et sepelierunt eum in
civitate Hierusalem neque enim receperunt eum in sepulchra
regum Israhel regnavitque Ezechias filius eius pro eo